- EXUCONTIANI
- EXUCONTIANIGraecae Ε᾿ξουκόντιοι, item Α῾νόμοιοι, dicti sunt ex Arianis, qui, factâ eorum post Concilium Nicaenum in varias sectas divisione, Filium Dei ἐξ ουκ ὅντων, e non exsistentibus, factum esse, cum Ario dicebant, et addebant, Filium esse κατα πάντα ἀνόμοιο τῷ Πατρι, per omnia dissimilem Patri. Quales Acaciani, Aetiani, Eunomiani etc. de quibus vide Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theologic. l. 1. c. 2. §. 7. Vide quoque Exsucontii.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.